Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 26: Versus 23

In agro regalium sepulcrorum.Non in regalibus sepulturis, non in civitate David. Haeretici enim atque schismatici indigni sunt societate et communione sanctae Ecclesiae, nec memoria eorum inter catholicos habetur: quia erroribus maculati, et vitiis squalidi ab eorum consortio separantur.
(* Traductions européennes)